verba Hieremiae filii Helciae de sacerdotibus qui fuerunt in
Anathoth in terra Beniamin
quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Iosiae filii
Amon regis Iuda in tertiodecimo anno regni eius
et factum est in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iuda
usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae filii Iosiae
regis Iuda usque ad transmigrationem Hierusalem in mense quinto
et factum est verbum Domini ad me dicens
priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de
vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego
sum
et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia
quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi
loqueris
ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit
Dominus
et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit
Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut
evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et
plantes
et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides
Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super
verbo meo ut faciam illud
et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu
vides et dixi ollam succensam ego video et faciem eius a facie
aquilonis
et dixit Dominus ad me ab aquilone pandetur malum super
omnes habitatores terrae
quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum
aquilonis ait Dominus et venient et ponent unusquisque solium
suum in introitu portarum Hierusalem et super omnes muros eius
in circuitu et super universas urbes Iuda
et loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum qui
dereliquerunt me et libaverunt diis alienis et adoraverunt opus
manuum suarum
tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos
omnia quae ego praecipio tibi ne formides a facie eorum nec
enim timere te faciam vultum eorum
ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in
columnam ferream et in murum aereum super omnem terram regibus
Iuda principibus eius et sacerdotibus et populo terrae
et bellabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego
sum ait Dominus ut liberem te